- PERISTROMATA
- PERISTROMATAdicti tapetes pensiles. Postquam enim tapetae pedibus, antiquissimis temporibus, solerent substerni, unde illis nomen Isidorus invenit, Origin. l. 19. c. 36. exin et lectis cubitoriis insterni coeperunt, Iul. Pollux l. 6. c. 1. Crevit dein luxus, ut in quocumque lautioris convivii apparatu, parietes totos integerent, ut de Adrasti magnificis epulis, quibus pOlynicem et Tydeum accepit, Statius Thebaid. l. 1. v. 518. et seqq. ait.——— Pars ostro tenues, auroque sonantesEmunire tores, altosque inferre tapetas,Pars teretes levare manu, ac disponere mensas.In scenam tandem transiêre, ut docet Corippus l. 2. Num. 8 Praecipuus autem in Assyria honor, primaque Peristromatum inventio Gentis illius est, unde Babylonica non raro vocantur. Plin. l. 8. c. 48. Colores diversos picturae intexere Babylon maxime celebravit, et nomen imposuit. Et post ibidem loci, Metellus Scipio triclinaria Babylonica sestertium octingentis milibus venisse iam tunc, posuit in Capitonis criminibus, quae Neroni Principi quadragies sestertiô nuper stetêre. Plautus in Sticho, Actu 2. sc. 3. v. 53.Tum Pabylonica Peristromata, consutaque Tapetia,Advexit minimum bonae rei, etc.Intexebantur illis effigies diversi coloris. Glossarium vetus. Πολύμιτος, i. e. Vestis filis versicoloribus contexta, sive Babylonicum. Plin. locô cit. aurum intexere in eadem Asia invenit Attalus Rex, quod in vestibus quoque usurpatum, ut alibi ostendimus, vide quoque infra Picta Toga. Referebant autem inprimis animalia ista effigies, et quidem horrendae plerumque ac prodigiosae naturae: quo respexisse videtur Claudian. l. 1. in Eutrop. v. 355. dum ait,———— ———— ——— Videboiam cochleis iunctos homines, et quidquid inaneNutrit iudaicis quae pingitur India velis.Quasi dicat: Si usque adeo incredibilia fingere licet, et vilissimum mancipium Eutropium ad fastigium Consulatus evectum credimus, facile mihi persuadeo, vivere et in rerum esse natura animalia illa, quae in Peristromatis suis, animi oblectandi gratiâ, homines intexunt, tamquam in India nata sive in longinquis maxime gentibus et a notitia nostra procul semotis. Vide supra India. Meminit istiusmodi belluarum Appuleius Milesiar. l. 11. Ex humeris, aiens, dependebant pone tergum talorum tenus pretiosa chlamyda, quaqua tamen viseres, colore variô circumnotatis insignita animalibus; hinc Dracones Indici, inde Gryhes Hyperborei. Idem docet ipsum nomen, nam Ζωωτὰ, quasi belluata, istiusmodi Peristromata appellantur, a belluis intetis. Plautus Pseudolo, Actu 1. Sc. 2. v. 13.Ut ne Peristromata quidem aeque picta sint Campana.Neque Alexandrina belluata conchyliata tapetia etc.Interdum et veteres histroias adumbrabant. Sic Heroes in Peristromatis depictos, docet Aegidius Maserius ad l. 1. Val. Flacci, v. 147.——— ——— ——— Acclinisque tapetisIn mediis vacuo condit caput Hippasus auro, etc.Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Resin. l. 5. c. 10,. et infra Tapetes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.